ANTIPHON

ANTIPHON
ANTIPHON
quidam scripsit librum περὶ τῶ εν ἀρετῇ
πρωτευσάντων, e quo Laertius Diogenes, l. 8. Pythagorae vitam illustrat. Citat eundem, sed περὶ τȏυ βίου τῶ εν ἀρετῇ πρωτευσάντων, Porphyrius, in Vita Pythagorae, et ex illo Cyrillus, l. 10. contra Iulianum. Glauci Rhegini, de Poetis, liber Antiphoni (non Antiphonti Latine, ut iudicant Grammatici, Sospiater Charisius, l. 1. et Priscianus, l. 6. servatur tamen Graeca flexio a Cicerone allilque, quos imitamur) adscriptus est a quibusdam. Idem autem sit Anriphon, necne, non facile dixerim, cum multi eius nominis fuerint, uti eos collegit Ionsius in Histor. Philos. Scriptorib. l. 4. Primus avus fuit Antiphontis illius, qui in Parmenide Platonis loquens introducitur, pater vero Pyrilampis, teste Platone, ubi supra. Pyrilampen etiam Antiphontis filium memorat Plut. l. de Socratis Genio. Secundo, Antiphon quidam Rhamnusius, apud Thucydidem ad Olymp. 92. laudatur. Sic enim ille, l. 8. Ο῾ μέντοι ἅπαν τὸ πρᾶγμα ξυνθεὶς ὅτῳ τρόπῳ κατέςτη ἐς τοῦτο, καὶ ἐν πλείςτου ἐπιμεληθεὶς, Ἀντιφῶν ἦν, ἀνὴρ Ἀθηναίων τῶ καθ᾿ ἑαυτὸν ἀρετῇ τε οὐδενὸς ὕςτερος, καὶ κρἀτιςτος ενθυμηθῆναι γενό μενος, καὶ ἃ γνόιη εἰπεῖν. Και ἐς μὲν δῆμον οὐ παριὼν οὐδ᾿ ἐς ἄλλον ἀγῶνα ἑκούτιος οὐδένα, ἀλλ᾿ ὑπόπτως τῷ πλήθει διὰ δόξαν δεινότητος (i. e. ῥητορείας teste Scholiaste) διακείμενος. Τοὺς μέντοι ἀγωνιζομένους καὶ εν δικαςτηρίῳ καὶ εν δήμῳ πλεῖςτα, εἷςἀνὴρ, ὅςτις ξυμβουλεύταντό τι δυνάμενος ὠφελεῖν. Καὶ ἀυτός τε, ἐπειδἠ τὰ τῶ τετρακοσίων εν ὑςτέρῳ μεταπεσόντα, ὑπὸ τȏυ δν´μου ενακοῦτο, ἄριςτα φαίνεται τῶ μέχρις ἐμοῦ ὑπὲρ ἀυτῶν τούτων αἰτιαςθεὶς, ὡς ξυγκατέςτησε θανάτου δίκην ἀπολογησάμενος. Rhamnusium hunc appellat Plut. in Nicia, et quod Nicias, (qui Olymp. 91. an. 4. cum Demosthene itidem Duce Atheniensium a Siculis occisus est, Thucyd. l. 7. ac Diodor. Sic. l. 13.) Antiphontis eloquentiam, populo iam suspectam fuisse, observaverit, tradit. Atque hic Antiphon, qui Olymp. 92. an. 1. unus e Quadraginta fuit, sequenti annô, quô eorum potestas abrogata est, ac Thucydides historiam suam finiit, damnatus egregiâ oratione se defendit. Quod etiam Cicero testatur in Bruto c. 12. his verbis: Antea neminem solitum viâ nec arte, sed accurate tamen, et de scripto plerosque dicere: scriptasque fuisse et paratas a Protagora rerum illustrium disputationes, quae nunc communes appellantur loci. Quod idem fecisse Gorgiam acceptimus, cum singularum rerum laudes, vituperationesque conscripsisset, quod iudicaret hoc Oratoris maxime proprium, rem augere posse laudando, vitaperandoque rursus assligere. Hinc Antiphontem Rhamnusium similia quaedam habuisse conscripta, quo nemmem unquam melius ullam oravisse capitis causam, cum se ipse deienderet, se audiente, locuples auctor scripsit Thucydides. Addit Cicero de suo, habuisse Antiphonta locos quosdam communes Rhetoricos conscriptos, quibus uteretur. Alii fingunt hunc orationes complures scripsisse. Vide Plut. l. de 10. Orat. Clemens Alexandr. l. 1. Strom. ex Diodoro primum eum Scholasticas declamationes, et Rhetoricas figuras atque proprietates invenisle, et iudicialem orationem scripsisse ac δικανικὸν χαρακτῆρα extulisse tradit. Quod si verum esset, Thucydides in Antiphontis laude minime reticuisset. Contradicit Cicero in Bruto huic sententiae, ubi inter antiquos Rhetores, quos enumerat, eum praeterit, post tamen de eo illa tradit, quae supra adduximus, quibus addit Lysiam, Theodorum, Isocratem ea invenisse, quae Antiphonti alias tribuuntur a Plutatcho et Clemente. Occisus tandem Antiphon hic est a populo
Atheniensi, Olymp. 92. an. 2. De cuius morte Theramenes Cothutnus ille, qui Olymp. 94. an 1. interfectus fuit, apud Xenophontem, l. 2. Ελλην. Ἀλλὰ μὲν καὶ Ἀντιφῶντος ὑφ᾿ ὑμῶν ἀπολλυμένου, ὃς εν τῷ πολέμῳ δύο τριήρεις εὐπλεούσας παρείχετο. Errant igitur, qui Antiphonta hunc, ante Triginta vitos Olymp. 3. an. 49. constitutos occisum, sub illsdem adhuc vixisse contendunt. Vide Plut. de Vitis 10. Rhet. Errat Caecilius apud eundem, qui hunc Antiphonta Thucydidis discipulum esse scripsit. Vensimilius est, quod habet Suidas in Ἀντιφῶν, praeceptorem eius ignorari, discipulum fuisse Thucydidem: quod Marcellini quoque testimoniô in Thucydidis vita comprobatur. Error quoque in Plut. l. de 10. Rhet. hîc notandus postremo est, ubi de Antiphonte agit: Ἔγραψε δὶ καὶ κατα Ἱπποκράτους τȏυ ἰατροῦ ςτρατηγοῦ λόγον. Scripsit quoque Orationem contra Hippocratem Medicum (hanc vocem Xylander in versione sua recte omittit, et in Annotationibus eandem bene, tamquam glossema, expungendam esse iudicat) Ducem. Vox ἰατροῦ ab impetito libratio sive lectore, qui Hippocrati Medico famam quandam inde et gloriam conciliare voluit, margini, credo, prius adscripta, post in textum recepta est. Verum ἰατρὸς hîc et ex Photii Ecloga reiciendum esse multa probant. Hippocrates ille ςτρατηγὃς, apud Plutarchum, Atheniensis fuit, et Atheniensium militum Dux, Atiphronis filius, qui Megaram proditione frustra tentavit, postea longos eius muros cepit, Nisaeam occupavit, Delium in Boeotia munivit, cum Boeotis acie conflixit, et cecidit Olymp. 89. an. 1. teste Thucydide, l. 4. Confer Diodor. Sic. l. 12. c. 66. et Pausan, in Laconicis. Quae omnia in Hippocratem medicum non convenire, nemo inficias ibit. Sed ad Antiphontem nostrum Rhamnusium redeamus, qui, ob suam prudentiam et facundiam, Nestor dictus est, teste Plutarchô, l. de 10. Orat. Quid quod omnes viri sapientes dicti sunt Rhamnusii, propter Antiphontis Rhamnusii summam sapientiam, reste Suidâ, in ῾Παμνούτιος. Huius vitam scripsit Caecilius, eumque secutus Plut. sed sapienti Rhamnusio plurima tribuunt aliis tribuenda. Imo iam ante Caecilii aetatem multa Antiphonti falso fuerunt supposita. Hic enim apud Plut. c 60. Antiphontis Orationibus 25. spurias esse dicit. Plurimas sane etiamnum Antiphonti orationes ab antiquis tribui observavimus, de quibus iure dubites, Antiphontis sint, necne? Antiphontis λοιδορίαν et convitia in Alcibiadem scripta citat Plut. in Alcibiade, et Athen. l 12. c. 5. ubi de mollitie Abydenorum oratione solutâ egit. Eiusdem omnino Antiphontis nomine Orationes quaedam supersunt, quae tamen Scholasticae sunt, atque fictae declamationes, et Antiphontis nil praeter nomen habent. Antiphontis, de caede Herodis citat Harpocration, in Φροῦδος. Eius περὶ ὁμονοίας memorat
Etymologus in θεαιδέςτατος. Eiusdem πολιτιηὸν Athenaeus l. 10. c. 6 Etymologus, in Εὐσύμβολος. Priscianus l. 18. Gram. quorum hic locô eiuldem ὀλιγαρχικὸν citat. Eius περὶ πρυτανέων εἰ γνήσιος, Adducit Varinus, in ῤητορικὴ et περὶ τῆς μεταςτάσεως, idem que in vode ςτασιώιης. Eius τέχνην laudat Ammonius de diff. vocum, in Σημεῖον, et forte etiam Galenus praefat. Glossarum. Qui ipse comm. 1. in Hippoc. de offic. med. Sect. 3. Laudat Antiphontis primum περὶ Ἀληθείας. Secundum eius ωερι Ἀληθείας citar Etymologicus in γρυποῦςθαι. Antiphontis etiam περὶ Ἀληθείας citat Hesych. in Ἀβιος. Eius Φοινικικα adducit Ammonius de diff. vocab. in ενθύμημα. Eidem Antiphonti tribuuntur quaedam sententiae. Antiphon Rhetor dixit γψρωτροφἰα προσέοικε παιδοτροφία, apud Clem. Alexandr. l. 6. Strom. Aliud Antiphontis dictum citat Plut. in Antonio, Τὸ πολυτελέςτατον ἀνάλωμα χρόνος. Eidem tribuendae sententiae Antiphontis apud Stobaeum quamplurimae. Forte et hunc Roscrana imitatio apud Cicer. l. 2. de Orat. signat. Hunc Antiphonta quidam Sophili faciunt filium, λογομάγειρον quoque dictum: de quo magnifice admodum Thucyd. l. 10. Tandem ἀυτοδίοαητον eum fuisse docent, etc. Tertius, Antiphon quidam τερατοσκόπος fuit, de quo Suidas. Ἀντιφῶν Ἀθηναῖος τερατοσκόπος καὶ ἐποποιὸς, καὶ σοφιςτὴς. Ἐκαλεῖτο δὲ λογομάγειρος. Atque hunc ceu distinctum ab Antiphonte Rhamnusio recenset Suidas, de quo postea agit. Laertius in Socrate: Τούτῳ τις κατά φησιν Ἀριςτοτέλης εν τρίτῳ περὶ ποιητικῆς ἐφιλονείκει Ἀντίοχος Λήμνιος καὶ Ἀντιφῶν ὁ τερατοσκόπος. Hic omnino est, cuius Clem. Alexandr. l. 7. Strom. meminit: Χαρίεν τὸ τȏυ Ἀντιφῶντος οἰωνισαμένου τινὸς, ὅτικατέφαγεν ὗς δελφάκια, θεασάμενος ἀυτην` ὑπὸ λιμοῦ διὰ μικροψυχἰαν τȏυ τρέφοντος κατιχναμένην. Χαῖρε, εἶπεν ἐπὶ τῷ σημείῳ, ὅτι οὕτω πεινῶσα τὰ σὰ ουκα ἔφαγε τέκνα. Eadem. fere habet Theodoretus Serm. 6. Quarto, Antiphonta quendam divitem cum Socrate disputantem introduxit Xenoph. l. 1. ἀπομνημ. Quis vero Antiphon ille fuerit, non indicat. Plut. in vita Antiphontis, et Photius Tmem. 259. Caecilium, ut apparet, secuti, Antiphontem Rhamnusium in Xenophonte intelligendum putant. Quinto, Antiphontem quendam pauperem Andoccydae filium memorat Aristophanes, in Vestis: Ι᾿ὼ χελῶναι, et πολλάκις δη etc. Ubi Scholiast. addit, Ἀντιφῶν τȏυ Ἀνδοκύδου, περὶ οὗ προείρηται Καὶ οὗτος δὲ π???´νης ἦν ὁ Ἀντιφῶν. Sexto, Antiphon quidam Rhamnusius, Rhetor ineptus fuit. Testis est Socrates apud Platonem in Menexeno: Ἀλλὰ καὶ ὄςτις ἐμοῦ κακίον ἐπαιδεύθη, μουσικην` μὲν ὐπὸ Λάμπρου παιδευθεὶς, ῥητορικην` δὲ ὐπ᾿ Ἁντιφῶντος τȏυ ῾Παμνουσίου. Οἱ περὶ Θεόδωρον καὶ Θρασύμαχον καὶ Ἀντιφῶντα ςπουδης ἀξίον οὐδὲν εὗρον, ait Dionysius, ep. ad Ammaeum de Demosthene. Ἀντιφῶν ὁ ῾Παμνούτιος τὸ ἀυςτηρὸν ἔχει μόνον καὶ ἀρχαῖον, ἀγωνιςτὴς δὲ λόγων οὔτε συμβουλευτικῶν οὔτε δικανικῶν ἐςτι. Idem in Isaeo, ubi eum cum Thrasymacho Chalcedonio, Polycrate Atheniensi, Critiâ Trigintaviro et Zoilo, qui contra Homerum scripsit, Rhetoribus enumerat. Forte idem, quem cum Iscorate et Isaeo pueros Rhetoricam in scholis docuisse scribit Plut. l. de Glor. Athen. nisi propterea de alio Antiphonte haec accipienda videntur, quod post Isocratem nominatur. Carpit Deipnoscophista, apud Athen. l. 11. c. 15. quod male de Antiphonte et Lampro loquatur Socrates apud Platonem. Hermogenes l. 2. περι
ἰδεῶν, ubi duos Antiphontes, Rhetoras, eorumque unum Rhamnusium αρχηγὸν τȏυ τύπου πολιτικοῦ facit, alterum omnino nostrum duriore dicendi genere usum fuisse tradit. Septimo, Antiphon quidam, Antiphontis primi nepos, Pyrilampis fil. Platonis, Adimanti, et Glauconis ὁμομήτριος frater erat, teste Platone in Parmenide. Νεώτατον appellat Plut. l. περὶ φιλαδελφ. Forte Pyrilampes hic est idem cum illo ὀρνιθοτρό???ῳ, qui avibus et praecipue pavonibus delectabatur. Taxat eum propterea Aristoph. in Vespis. Sane Plut. in Pericle, Pyrilampen, qui Periclis familiaris erat, a Comicis propterea traductum scribit, quasi mulieribus, quibus Pericles miscebatur, pavones subiceret. Antiphon Rhetor orationem de pavonibus habuit, teste Athenaeô l. 9. c. 12. in qua Δῆμον τὸν Πυριλάμπους (Sic legendum, non περιλάμπους) varias aves nutrire scribit, quae a multis spectentur. Memorat eandem orationem Eustath. in Il. β fol. 259. Octavo, Antiphonta Critobuli filium memorat Hippocrates, in Epidemiorum libris, apud Galenum l. 2. de diebus criticis c. 5. Nono, Antiphon quidam circuli quadraturam tradidit, teste Aristotele l. 2. de Sophist. Elench. c. 10. et l. 1. Phys. c. 2. ubi Simplicius. cum Sophistam appellat. Decimo, Antiphon quidam Poeta fuit, quem Dionysius senior Siciliae Tyrannus e medio sustulit, quod tragoedias ipsius vituperavetit. Vide Plut. l. de 10. Rhet. Dionysii vero senioris Tragoedias laudat Plut. in Timoleonte. Idem l. de disc. adul. et am. docet, Tyrannum fermone paulo acerbiore ab eo irritatum: Roganti enim Dionysio, quodnam aeris genus optimum esset, respondit, illud e quo Harmodii et Aristogitonis statuae conflatae sunt. Hi autem Tyrannicidae fuêre. Verba sic habent: Κακῶς δὲ καὶ Ἀντιφῶν παρὰ Διονυσίῳ ζητήσεως οὔσης καὶ λόγου, ποῖος χαλκὸς ἀλριςτος; ενεῖνος, εἶπεν, ἐξ οὗ κατεσκεύασαν Ἀθηναῖοι τὰς Ἁρμοδίου, καὶ Ἀριςτογείτονος εἰκὅνας. Ο῎υτε γὰρ ὠφελεῖ τούτων τὸ λυπηρὸν καὶ πικρὸν, οὔτς τέρπει τὸ βωμολόχον καὶ παιδιῶδες. Ἀλλ᾿ ἐςτὶ κακοήθεια καὶ ὕβρει μεμιγμένης ἀκρασίας μετ᾿ ἔχθρας τὸ τοιοῦτον εἶδος, ᾧ χρώμενοι προσαπολλύουσιν ἀυτους, την` περὶ τὸ φρέαρ ὄρχησιν ἀτεχνῶς ὀρχούμενοι. Καὶ γὰρ Ἀντιφῶν ἀπέθανεν ὑπὸ Διονυσίου. Confer eundem, de Contradict. Stoic. Antiphontis huius procul dubio moribundi dictum adfert Aristoteles l. 2. Rhet. c. 6. Ἀντιφῶν ὁ ποιητὴς μέλλως ἀποτυμπανιζεςθαι ὑπὸ Διονυσίου, ἰδων τοὺς συναποθῃήσκειν μέλλοντας ἐγκαλυπτο μένους, ὼς ᾔεσαν διὰ τῶ πυλῶν, Τί ἐγκατακύπτεςθε, ἔφη, ἦ μὴ ἄυριόν τις ὑμᾶς ἴδῃ τούτων; Forte hic est ὁ τραγῳδοποιὸς Athenaeo sic dictus l. 15. c. 4. cuius πλήξιππον Aristotel. Rhet. l. 2. c. 2. et Ἀνδρομάχην Auctor Ethicorum Eudemiorum l. 7. c. 4. citant. Hunc Antiphontem cum Rhamnusio confundit Plut. ubi supra.
Undecimo, Antiphon quidam Athemiensis fuit somniorum interpres, qui, de sua arte, librum scripsit. Suidas, Ἀντιφπν Α᾿θηναῖος ὀνειροκρίτης; περί κρίτεως ὀνείρων ἔγραψεν. Meminit eiusdem Cicer. l. 1. et 2. de Divinat. De eodem Senec. Controv. 9. Otho Iunius edidit quidem 4. libros colorum, quos bene Gallio noster Antiphontis libros vocabat, tantum in illis somniorum est. Tertullian. l. de Anima, c. 46. ubi de somniis agit: Quanti autem commentatores, et adfirmatores in hanc rem, Artemon, Antiphon, Strato
Philochorus, Epicharmus, etc. Meminit eiusdem Fulgent. l. 1. Mythol. l. 13. ubi male. Antiphon Philocrus dicitur, cum Antiphon, Philochorus legi debeat. Duodecimo, Antiphon quidam a Demosthene coram Areopago proditionis accusatur, quasi Philippo Macedoni navalia Atheniensium se concrematurum clam pollicitus esset, et capitis damnatur. Plut. in Demosth. Denique Antiphonta quendam Georgicorum scriptorem laudat Athen. l. 14. c. 17. Hactenus Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Antiphon — Antiphon, en grec ancien Ἀντιφῶν / Antiphôn (Rhamnos, Attique v. 480–Athènes 410), est l un des dix grands orateurs attiques. Ce sophiste hédoniste s’était spécialisé dans plusieurs domaines de la sophia (la connaissance, le savoir) telle que le… …   Wikipédia en Français

  • Antiphon — • One or more psalm verses or sentences from Holy Scripture which are sung or recited before and after each psalm and the Magnificat during Matins and Vespers Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Antiphon     Antiphon …   Catholic encyclopedia

  • Antiphon — bezeichnet: Antiphon (Musik), eine bestimmte Form eines Chorals Antiphon (Redner) (480–411 v. Chr.), einen griechischen Redner Antiphon (Sophist) (5. Jhd. v. Chr.), einen griechischen Philosophen und Sophisten. Die Identität mit dem Redner… …   Deutsch Wikipedia

  • Antiphon — An ti*phon, n. [LL. antiphona, fr. Gr. ?. See {Anthem}.] 1. A musical response; alternate singing or chanting. See {Antiphony}, and {Antiphone}. [1913 Webster] 2. A verse said before and after the psalms. Shipley. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Antĭphon — Antĭphon, 1) Athener, wollte dem Philippos die athenische Flotte verrathen, deshalb von Demosthenes angeklagt u. 332 o. Chr. hingerichtet; 2) A., aus Rhamnus in Attika, geb. 480 (479) v. Chr., Tragiker, später hochgeachteter Rhetor, war der erste …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Antiphōn — (griech., »Gegenstimme«; franz. Antienne), ursprünglich ein Wechselgesang zwischen zwei Chören, einer der ältesten Bestandteile des altkirchlichen Ritualgesanges. In die griechische Kirche soll den Antiphonengesang der heil. Chrysostomus… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Antiphon — Antiphon, der älteste der zehn »attischen Redner« (s. d.), geb. um 480 v. Chr. in Rhamnus. Ein hervorragendes Mitglied der oligarchischen Partei und besonders bei Einsetzung des Rates der Vierhundert und den Friedensverhandlungen mit Sparta… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Antiphon — Antiphōn (grch.), gottesdienstlicher Wechselgesang zwischen Priester und Gemeinde; im röm. Gottesdienst gegen Solo und Chorgesang zurücktretend; das Antiphonarĭum oder Antiphonāle umfaßt den kirchlichen Gesang überhaupt. In der prot. Kirche hat… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Antiphon [2] — Antĭphon, Verfasser von Gerichtsreden, geb. um 480 v. Chr. zu Rhamnus in Attika, wegen Landesverrats und Beteiligung an der Einführung einer oligarchischen Verfassung 411 zum Tode verurteilt; 15 Reden erhalten, meist erdichtete Fälle behandelnd;… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Antiphon [1] — Antiphon war in alter Zeit die Art des Psalmengesanges, daß die Singenden sich in 2 Chöre theilten, von denen der eine die Verse, der andere aber die Klausel, den Schluß, sang, oder sie fangen abwechselnd den einen und andern Vers; jetzt versteht …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”